Latin
11
Seneca the Younger, de Vita Beata 11
Not analysed yet
1. Cum dico me nihil uoluptatis causa facere, de illo loquor sapiente, cui soli concedimus uoluptatem. Non uoco autem sapientem supra quem quicquam est, nedum uoluptas. Atqui ab hac occupatus quomodo resistet labori et periculo, egestati et tot humanam uitam circumstrepentibus minis? Quomodo conspectum mortis, quomodo dolores feret, quomodo mundi fragores et tantum acerrimorum hostium, a tam molli aduersario uictus? 'Quidquid uoluptas suaserit faciet.' Age, non uides quam multa suasura sit? 2. 'Nihil' inquit 'poterit turpiter suadere, quia adiuncta uirtuti est.' Non uides iterum quale sit summum bonum cui custode opus est ut bonum sit? Virtus autem quomodo uoluptatem reget, quam sequitur, cum sequi parentis sit, regere imperantis? a tergo ponis quod imperat? Egregium autem habet uirtus apud uos officium, uoluptates praegustare! 3. Sed uidebimus an apud quos tam contumeliose tractata uirtus est adhuc uirtus sit, quae habere nomen suum non potest, si loco cessit; interim, de quo agitur, multos ostendam uoluptatibus obsessos, in quos fortuna omnia munera sua effudit, quos fatearis necesse est malos. 4. Aspice Nomentanum et Apicium, terrarum ac maris, ut isti uocant, bona conquirentis et super mensam recognoscentis omnium gentium animalia; uide hos eosdem e suggestu rosae despectantis popinam suam, aures uocum sono, spectaculis oculos, saporibus palatum suum delectantis; mollibus lenibusque fomentis totum lacessitur eorum corpus et, ne nares interim cessent, odoribus uariis inficitur locus ipse in quo luxuriae parentatur. Hos esse in uoluptatibus dices, nec tamen illis bene erit, quia non bono gaudent.