# de Vita Beata 12

Seneca the Younger, de Vita Beata, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-vita-beata/12

1. 'Male' inquit 'illis erit, quia multa interuenient quae perturbent animum et opiniones inter se contrariae mentem inquietabunt.' Quod ita esse concedo; sed nihilominus illi ipsi stulti et inaequales et sub ictu paenitentiae positi magnas percipient uoluptates, ut fatendum sit tam longe tum illos ab omni molestia abesse quam a bona mente et, quod plerisque contingit, hilarem insaniam insanire ac per risum furere. 2. At contra sapientium remissae uoluptates et modestae ac paene languidae sunt compressaeque et uix notabiles, ut quae neque accersitae ueniant nec, quamuis per se accesserint, in honore sint neque ullo gaudio percipientium exceptae; miscent enim illas et interponunt uitae ut ludum iocumque inter seria. 3. Desinant ergo inconuenientia iungere et uirtuti uoluptatem inplicare, per quod uitium pessimis quibusque adulantur. Ille effusus in uoluptates, ructabundus semper atque ebrius, quia scit se cum uoluptate uiuere, credit et cum uirtute (audit enim uoluptatem separari a uirtute non posse); deinde uitiis suis sapientiam inscribit et abscondenda profitetur. 4. Itaque non ab Epicuro inpulsi luxuriantur, sed uitiis dediti luxuriam suam in philosophiae sinu abscondunt et eo concurrunt ubi audiant laudari uoluptatem. Nec aestimant uoluptas illa Epicuri  ita enim mehercules sentio - quam sobria ac sicca sit, sed ad nomen ipsum aduolant quaerentes libidinibus suis patrocinium aliquod ac uelamentum. 5. Itaque quod unum habebant in malis bonum perdunt, peccandi uerecundiam; laudant enim ea quibus erubescebant et uitio gloriantur; ideoque ne resurgere quidem ~adulescentiae~ licet, cum honestus turpi desidiae titulus accessit. Hoc est cur ista uoluptatis laudatio perniciosa sit, quia honesta praecepta intra latent, quod corrumpit apparet.

---

Seneca, de Vita Beata. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.vita.shtml.
