# de Vita Beata 9

Seneca the Younger, de Vita Beata, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-vita-beata/9

1. 'Sed tu quoque' inquit 'uirtutem non ob aliud colis quam quia aliquam ex illa speras uoluptatem.' Primum non, si uoluptatem praestatura uirtus est, ideo propter hanc petitur; non enim hanc praestat, sed et hanc, nec huic laborat, sed labor eius, quamuis aliud petat, hoc quoque adsequetur. 2. Sicut in aruo quod segeti proscissum est aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamuis delectet oculos, tantum operis insumptum est  aliud fuit serenti propositum, hoc superuenit  sic uoluptas non est merces nec causa uirtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat. 3. Summum bonum in ipso iudicio est et habitu optimae mentis, quae cum suum inpleuit et finibus se suis cinxit, consummatum est summum bonum nec quicquam amplius desiderat; nihil enim extra totum est, non magis quam ultra finem. 4. Itaque erras cum interrogas quid sit illud propter quod uirtutem petam; quaeris enim aliquid supra summum. Interrogas quid petam ex uirtute? ipsam. Nihil enim habet melius [enim], ipsa pretium sui. An hoc parum magnum est? Cum tibi dicam 'summum bonum est infragilis animi rigor et prouidentia et sublimitas et sanitas et libertas et concordia et decor', aliquid etiamnunc exigis maius ad quod ista referantur? Quid mihi uoluptatem nominas? hominis bonum quaero, non uentris, qui pecudibus ac beluis laxior est.

---

Seneca, de Vita Beata. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.vita.shtml.
