# Epigrammata 12

Seneca the Younger, Epigrammata, Poem 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/epigrammata/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/seneca-the-younger/epigrammata/12

Corduba, solue comas et tristes indue uultus,
inlacrimans cineri munera mitte meo.
Nunc longinqua tuum deplora, Corduba, uatem,
Corduba non alio tempore maesta magis:
tempore non illo, quo uersis uiribus orbis
incubuit belli tota ruina tibi,
cum geminis oppressa malis utrimque peribas
et tibi Pompeius, Caesar et hostis erat;
tempore non illo, quo ter tibi funera centum,
heu, nox una dedit, quae tibi summa fuit;
non Lusitanus quateret cum moenia latro
figeret et portas lancea torta tuas.
Ille tuus quondam magnus, tua gloria, ciuis
infigor scopulo! Corduba, solue comas
et gratare tibi, quod te natura supremo
adluit Oceano: tardius ista doles.

---

Seneca the Younger, Epigrammata. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SEN%7Cepig%7C001.
