Latin
Poem 14
Seneca the Younger, Epigrammata 14
Not analysed yet
Quisquis Cecropias, hospes, cognoscis Athenas,
quae ueteris famae uix tibi signa dabunt,
"Hasne dei" dices "caelo petiere relicto,
regnaque partitis haec fuit una domus?"
Idem Agamemnonias dices cum uideris arces:
"Haec uictrix uicta uastior urbe iacet!"
Hae sunt, quas merito quondam est mirata uetustas:
magnarum rerum parua sepulchra uides.