# Epigrammata 18

Seneca the Younger, Epigrammata, Poem 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/epigrammata/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/seneca-the-younger/epigrammata/18

Spes fallax, Spes dulce malum, Spes summa malorum,
solamen miseris, qua sua fata trahunt;
credula res, quam nulla potest fortuna fugare,
Spes stat in extremis officiosa malis.
Spes vetat aeternis Mortis requiescere portis
et curas ferro rumpere sollicitas.
Spes nescit vinci, Spes pendet tota futuris;
mentitur, credi vult tamen illa sibi.
Improba, mentis inops, rebus gratissima laesis,
quas fovet et verti fata subinde docet;
sola tenet miseros in vita, sola morator,
sola perit numquam, nec venit atque redit.
Saepe bono rursusque malo blandissima semper,
et quos decepit, decipit illa tamen.
Instabilis, dubio +divexat+ ad tempora motu,
audax et clausum quae putet esse nihil,
omnia promittit nota levitate deorum;
nil fixum et casus admonet esse leves.
Naufragus hac cogente natat per foeda procellis
aequora, cum mersas viderit ante rates;
captivus duras illa solante catenas
perfert et victos vincere posse putat;
noxius infami districtus stipite membra
sperat et a fixa posse redisse cruce.
Spem iussus praebere caput paloque ligatus,
cum micat ante oculos stricta securis, habet.
Sperat et in saeva victus gladiator harena,
sit licet infesto pollice turba minax;
et +qui decenti iugulo tinctoria moto+
spem, quamvis lecto iam referatur, habet.
Spes recipit carcer foribus praeclusus aenis;
spes et in horrendo robore parva manet.
Spes Marium movit turpi se credere limo
et tantum furto vivere velle virum;
haec illum Libyae penetrare in litora victae
iussit; et, o superi, quis fuit ille dies
quo Marium vidit compar Carthago iacentem!
Tertia par illis nulla ruina fuit.
Spes Magnum profugum toto discurrere in orbe
iusserat et pueri regis adire pedes.
Spes uni numquam potuit dare verba Catoni,
mendacisque deae non tulit ille dolos.
Quis non Spes audet? Priamo post Hectora mansit;
Spes fuit uxori, Protesilae, tuae.
Orpheus infernas speravit tollere leges
Tartareum et cantu flectere posse canem.
Spe duce per medias enavit Daedalus auras
et nova mirantes terruit ales aves.
Pasiphae - quid non homini sperare licebit? -
speravit torvo posse placere bovi.
Sperat qui curvo sulcos perrumpit aratro;
sperat qui ventis vela ferenda dedit.
Spes hamis pisces, laqueo captare volucres
erudit; haec orbem bella cruenta docet.
Spes sequitur gravibus rastris mala rura domantem;
in nove se nulla cum ratione parat.
Semper adulatur, semper male fida vagatur
et populos urbes totaque regna capit.
Desertos medicis Spes numquam deserit aegros;
confessi numquam spem posuere rei.
Spes est quae classis diverso ex hoste coactas
ducit; Spes cupidos tollit in arma viros.
Et dicit 'dura! nec te praesentia vincant:
fors varias mutat mobilitate vices;
incerto ludit casu Fortuna per orbem,
et semper contra, quae fugit, atque redit'.

---

Seneca the Younger, Epigrammata. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SEN%7Cepig%7C001.
