# Epigrammata 29

Seneca the Younger, Epigrammata, Poem 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/epigrammata/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/seneca-the-younger/epigrammata/29

Insanus uobis uideor; nec deprecor ipse,
quominus hoc uidear. Cur tamen hoc uideor?
Dicite nunc: 'quod semper amas, quod semper amasti'.
Hic furor, hic, superi, sit mihi perpetuum!
Quaedam me (si credis) amat: sed dissilit, ardet
non sic, non leuiter, sed perit et moritur.
Dum fugiet gratis quaedam simul atque rogauit,
ostendam quam non semper, amatus, amem.

---

Seneca the Younger, Epigrammata. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SEN%7Cepig%7C001.
