Latin · Elegiac couplet
Poem 36
Seneca the Younger, Epigrammata 36
Not analysed yet
Quod tua mille domus solidas habet alta columnas,
quod tua marmoreo ianua poste nitet,
aurea quod summo splendent laquearia tecto,
imum crusta tegit quod pretiosa locum,
atria quod circa diues +tegit+ omnia cultus:
hoc animos tollit nempe, beate, tuos?
Aedibus in totis gemmae licet omnia claudant,
turpe est nil domino turpius esse suo.