# Epigrammata 39

Seneca the Younger, Epigrammata, Poem 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/epigrammata/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/seneca-the-younger/epigrammata/39

Formosa es, fateor, diues generosa uenusta:
confitear, si uis, omnia. Redde uicem:
nempe parum casta es, nempe es deprensa. Negabis:
res uenit ad lites. Rursus et illa: 'nego'.
Dic potius: 'sed nempe semel, sed nempe puella;
et cum deprensa quis nisi frater erat?'
Frater erat? 'Nihil est, fecit quia Iuppiter illud'.
Sed (quid non fecit Iuppiter?) hoc facitis!

---

Seneca the Younger, Epigrammata. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SEN%7Cepig%7C001.
