Latin · Elegiac couplet
Poem 48
Seneca the Younger, Epigrammata 48
Not analysed yet
Semper munditias, semper, Basilissa, decores,
semper dispositas arte decente comas
et comptos semper uultus unguentaque semper,
omnia sollicita culta uidere manu
non amo; neglectam, mihi se quae comit amica,
se det: inornata simplicitate ualet.
Vincula nec curet capitis discussa soluti
+et coram faciem mel habet illa suam.
Fingere se semper non est confidere amori.
Quid, quod saepe decor, cum prohibetur adest?