# Epigrammata 52a

Seneca the Younger, Epigrammata, Poem 52a. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/epigrammata/52a
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/seneca-the-younger/epigrammata/52a

Sicine componis populos, Fortuna, furentis
ut uinci leuius, uincere sit grauius?
Occisum credens gaudebat Maeuius hostem;
infelix fratris uulnere laetus erat.
Nec licuit non nosse nefas: dum membra cruenti
nudat, in exuuias incidit ipse suas.
Et scelus et fratrem pariter cognouit et amens
'hoc age', ait, 'maius nunc tibi restat opus:
vincere uictorem debes, defendere fratrem.
Cessas? ad facinus quam modo fortis eras!
Terram, iura, deos, bellum iam polluis ipsum:
quod ciuile fuit, sic quoque culpa grauis.
His manibus patriae tu tam pia signa requiris
miles, in Antoni dignior ire rates?
Eripuit uirtus pietatem, reddere uirtus
debet: qua rapuit, hac reparanda uia est.
Quid moror absolui?' Dixit, gladioque cruento
incubuit, iungens fratris ad ora sua.
Sic, Fortuna, regas semper ciuilia bella,
ut uictor uicto non superesse uelit.

---

Seneca the Younger, Epigrammata. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SEN%7Cepig%7C001.
