Latin · ~1 min
Book 1, Letter 4
Seneca the Younger, Epistulae 1.4.3
Not analysed yet
Profice modo; intelleges quaedam ideo minus timenda, quia multum metus adferunt. Nullum malum est magnum, quod extremum est. Mors ad te venit; timenda erat, si tecum esse posset; sed necesse est aut non perveniat aut transeat.