Latin · ~3 min
1.7.10 to 1.7.12
Seneca the Younger, Epistulae 1.7.10-12
Not analysed yet
Sed ne soli mihi hodie didicerim, communicabo tecum, quae occurrerunt mihi egregie dicta circa eundem fere sensum tria; ex quibus unum haec epistula in debitum solvet, duo in antecessum accipe. Democritus ait: Unus mihi pro populo est, et populus pro uno. Bene et ille, quisquis fuit, ambigitur enim de auctore, cum quaereretur ab illo, quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos perventurae, Satis sunt, inquit, mihi pauci, satis est unus, satis est nullus. Egregie hoc tertium Epicurus, cum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet: Haec, inquit, ego non multis, sed tibi; satis enim magnum alter alteri theatrum sumus. Ista, mi Lucili, condenda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex plurium adsensione venientem. Multi te laudant. Ecquid habes, cur placeas tibi, si is es, quem intellegant multi? Introrsus bona tua spectent. Vale.