Latin · ~2 min
Book 1, Letter 7
Seneca the Younger, Epistulae 1.7.5
Not analysed yet
Sed latrocinium fecit aliquis, occidit hominem. Quid ergo? Quia occidit ille, meruit ut hoc pateretur; tu quid meruisti miser, ut hoc spectes? Occide, verbera, ure! Quare tam timide incurrit in ferrum? Quare parum audacter occidit? Quare parum libenter moritur? Plagis agatur in vulnera, mutuos ictus nudis et obviis pectoribus excipiant. Intermissum est spectaculum: interim iugulentur homines, ne nihil agatur. Age, ne hoc quidem intellegitis, mala exempla in eos redundare, qui faciunt? Agite dis inmortalibus gratias, quod eum docetis esse crudelem, qui non potest discere.