Latin · ~2 min
Book 1, Letter 8, lines 1.8.9-1.8.10
Seneca the Younger, Epistulae 1.8.9-10
Not analysed yet
Unum versum eius, qui ad philosophiam pertinet et ad hanc partem, quae modo fuit in manibus, referam, quo negat fortuita in nostro habenda: Alienum est omne, quicquid optando evenit.
Hunc sensum a te dici non paulo melius et adstrictis memini: Non est tuum, fortuna quod fecit tuum. Illud etiamnunc melius dictum a te non praeteribo: Dari bonum quod potuit, auferri potest. Hoc non inputo in solutum; dedi de tuo tibi. Vale.