Latin · ~2 min
Book 1, Letter 9, lines 1.9.21-1.9.22
Seneca the Younger, Epistulae 1.9.21-22
Not analysed yet
Ut scias autem hos sensus esse communes, natura scilicet dictante, apud poetam comicum invenies: Non est beatus, esse se qui non putat. Quid enim refert, qualis status tuus sit, si tibi videtur malus?
Quid ergo? inquis. Si beatum se dixerit ille turpiter dives et ille multorum dominus sed plurium servus, beatus sua sententia fiet? Non quid dicat, sed quid sentiat, refert, nec quid uno die sentiat, sed quid adsidue. Non est autem quod verearis, ne ad indignum res tanta perveniat; nisi sapienti sua non placent. Omnis stultitia laborat fastidio sui. Vale.