Latin · ~2 min
Book 10, Letter 81
Seneca the Younger, Epistulae 10.81.16
Not analysed yet
Plurimum autem momenti persona solet adferre in rebus eiusmodi: Dedisti mihi beneficium in servo, iniuriam fecisti in patre. Servasti mihi filium, sed patrem abstulisti. Alia deinceps, per quae procedit omnis conlatio, prosequitur et, si pusillum erit, quod intersit, dissimulabit. Etiam si multum fuerit, sed si id donari salva pietate ac fide poterit, remittet; id est, si ad ipsum tota pertinebit iniuria.