Latin · ~2 min
Book 10, Letter 82
Seneca the Younger, Epistulae 10.82.17
Not analysed yet
His adversantibus, quae nobis offundit longa persuasio, fortiter pati mortem quidni gloriosum sit et inter maxima opera mentis humanae? Quae numquam ad virtutem exsurget, si mortem malum esse crediderit; exsurget, si putabit indifferens esse. Non recipit rerum natura, ut aliquis magno animo accedat ad id, quod malum iudicat; pigre veniet et cunctanter. Non est autem gloriosum, quod ab invito et tergiversante fit; nihil facit virtus, quia necesse est.