Latin · ~2 min
Book 10, Letter 82
Seneca the Younger, Epistulae 10.82.2
Not analysed yet
Male mihi esse malo quam molliter; male nunc sic excipe, quemadmodum a populo solet dici: dure, aspere, laboriose. Audire solemus sic quorundam vitam laudari, quibus invidetur: molliter vivit; hoc dicunt: mollis est. Paulatim enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur. Quid ergo? Viro non vel obrigescere satius est? Deinde idem delicati timent, cui vitam suam fecere similem. Multum interest inter otium et conditivum.