Latin · ~2 min
Book 10, Letter 82
Seneca the Younger, Epistulae 10.82.21
Not analysed yet
Quemadmodum exhortaris, ut totius gentis ruinam obiectis corporibus excipiant et vita potius quam loco cedant? Dices: quod malum est, gloriosum non est; mors gloriosa est; mors ergo non malum? O efficacem contionem! Quis post hanc dubitet se infestis ingerere mucronibus et stans mori! At ille Leonidas quam fortiter illos adlocutus est! Sic, inquit, commilitones, prandete tamquam apud inferos cenaturi. Non in ore crevit cibus, non haesit in faucibus, non elapsus est manibus; alacres et ad prandium illi promiserunt et ad cenam.