Latin · ~2 min
Book 10, Letter 82
Seneca the Younger, Epistulae 10.82.23
Not analysed yet
Non trecentis, sed omnibus mortalibus mortis timor detrahi debet. Quomodo illos doces malum non esse? Quomodo opiniones totius aevi, quibus protinus infantia inbuitur, evincis? Quod auxilium invenis inbecillitati humanae? Quid dicis, quo inflammati in media pericula inruant? Qua oratione hunc timendi consensum, quibus ingeni viribus obnixam contra te persuasionem humani generis avertis? Verba mihi captiosa conponis et interrogatiunculas nectis? Magnis telis magna portenta feriuntur.