# Epistulae 10.82.3-6

Seneca the Younger, Epistulae, 10.82.3 to 10.82.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/epistulae/10.82.3

Quid ergo? inquis, non satius est vel sic iacere quam in istis officiorum verticibus volutari? Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor. Puto, aeque qui in odoribus iacet, mortuus est quam qui rapitur unco. Otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura. Quid deinde prodest secessisse? Tamquam non trans maria nos sollicitudinum causae persequantur! Quae latebra est, in quam non intret metus mortis? Quae tam emunita et in altum subducta vitae quies, quam non dolor territet? Quacumque te abdideris, mala humana circumstrepent. Multa extra sunt, quae circumeunt nos, quo aut fallant aut urgeant, multa intus, quae in media solitudine exaestuant. Philosophia circumdanda est, inexpugnabilis murus, quem fortuna multis machinis lacessitum non transit. In insuperabili loco stat animus, qui externa deseruit, et arce se sua vindicat; infra illum omne telum cadit. Non habet, ut putamus, fortuna longas manus; neminem occupat nisi haerentem sibi. Itaque quantum possumus, ab illa resiliamus; quod sola praestabit sui naturaeque cognitio. Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.

---

Seneca the Younger, Epistulae, ed. Richard M. Gummere, Richard Mott Gummere. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi015/phi1017.phi015.perseus-lat2.xml.
