Latin · ~2 min
Book 10, Letter 83
Seneca the Younger, Epistulae 10.83.10
Not analysed yet
Quo uno modo potest, Posidonius Zenonis nostri causam agit, sed ne sic quidem, ut existimo, agi potest. Ait enim ebrium duobus modis dici: altero, cum aliquis vino gravis est et inpos sui; altero, si solet ebrius fieri et huic obnoxius vitio est. Hunc a Zenone dici, qui soleat fieri ebrius, non qui sit. Huic autem neminem commissurum arcana, quae per vinum eloqui possit.