Latin · ~2 min
10.83.2 to 10.83.3
Seneca the Younger, Epistulae 10.83.2-3
Not analysed yet
Faciam ergo, quod iubes, et quid agam et quo ordine, libenter tibi scribam. Observabo me protinus et, quod est utilissimum, diem meum recognoscam. Hoc nos pessimos facit, quod nemo vitam suam respicit. Quid facturi simus cogitamus. Atqui consilium futuri ex praeterito venit. Hodiernus dies solidas est; nemo ex illo quicquam mihi eripuit. Totus inter stratum lectionemque divisus est. Minimum exercitationi corporis datum, et hoc nomine ago gratias senectuti: non magno mihi constat; cum me movi, lassus sum. Hic autem est exercitationis etiam fortissimis finis.