Latin · ~2 min
Book 14, Letter 90
Seneca the Younger, Epistulae 14.90.16
Not analysed yet
Illi sapientes fuerunt aut certe sapientibus similes, quibus expedita erat tutela corporis. Simplici cura constant necessaria; in delicias laboratur. Non desiderabis artifices; sequere naturam. Illa noluit esse districtos. Ad quaecumque nos cogebat, instruxit. Frigus intolerabilest corpori nudo. Quid ergo? Non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt? Non corticibus arborum pleraeque gentes tegunt corpora? Non avium plumae in usum vestis conseruntur? Non hodieque magna Scytharum pars tergis vulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetrabilia ventis sunt?