# Epistulae 14.90.17

Seneca the Younger, Epistulae, Book 14, Letter 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/epistulae/14.90.17

Opus est tamen calorem solis aestivi umbra crassiore propellere. Quid ergo? Non vetustas multa dedit loca, quae vel iniuria temporis vel alio quolibet casu excavata in specum recesserunt? Quid ergo? Non quilibet virgeam cratera texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde stipula aliisque silvestribus operuere fastigium, et pluviis per devexa labentibus hiemem transiere securi? Quid ergo? Non in defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus?

---

Seneca the Younger, Epistulae, ed. Richard M. Gummere, Richard Mott Gummere. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi015/phi1017.phi015.perseus-lat2.xml.
