Latin · ~2 min
Book 14, Letter 90
Seneca the Younger, Epistulae 14.90.22
Not analysed yet
Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem summittit. Narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere. Receptas, inquit, in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit, et quicquid excidit, ad eosdem dentes lingua refertur; tunc vero miscetur, ut facilius per fauces lubricas transeat. Cum pervenit in ventrem, aequali eius fervore concoquitur, tunc demum corpori accedit.