Latin · ~2 min
14.90.29 to 14.90.30
Seneca the Younger, Epistulae 14.90.29-30
Not analysed yet
Ad initia deinde rerum redit aeternamque rationem toti inditam et vim omnium seminum singula proprie figurantem. Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatemque et argumenta eius excussit, post haec quemadmodum discernerentur vitae aut vocis ambigua, in utraque enim falsa veris inmixta sunt. Non abduxit, inquam, se, ut Posidonio videtur, ab istis artibus sapiens, sed ad illas omnino non venit. Nihil enim dignum inventu iudicasset, quod non erat dignum perpetuo usu iudicaturus. Ponenda non sumeret.