Latin · ~2 min
14.90.32 to 14.90.33
Seneca the Younger, Epistulae 14.90.32-33
Not analysed yet
Democritus, inquit, invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur. Hoc dicam falsum esse; necesse est enim ante Democritum et pontes et portas fuisse, quarum fere summa curvantur. Excidit porro vobis eundem Democritum invenisse, quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum converteretur, qua hodieque coctum inventi lapides in hoc utiles colorantur. Ista sapiens licet invenerit, non qua sapiens erat, invenit; multa enim facit, quae ab inprudentissimis aut aeque fieri videmus aut peritius atque exercitatius.