Latin · ~2 min
14.90.36 to 14.90.37
Seneca the Younger, Epistulae 14.90.36-37
Not analysed yet
Secutast fortunata tempora, cum in medio iacerent beneficia naturae promiscue utenda, antequam avaritia atque luxuria dissociavere mortales et ad rapinam ex consortio discurrere. Non erant illi sapientes viri, etiam si faciebant facienda sapientibus. Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur, apud quos Nulli subigebant arva coloni, Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat; in medium quaerebant, ipsaque tellus Omnia liberius nullo poscente ferebat.