Latin
Book 14, Letter 91
Seneca the Younger, Epistulae 14.91.16
Not analysed yet
Non est quod nos tumulis metiaris et his monumentis, quae viam disparia praetexunt; aequat omnes cinis. Inpares nascimur, pares morimur. Idem de urbibus quod de urbium incolis dico: tam Ardea capta quam Roma est. Conditor ille iuris humani non natalibus nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus. Ubi vero ad finem mortalium ventum est, discede, inquit, ambitio! omnium, quae terram premunt, siremps lex esto. Ad omnia patienda pares sumus; nemo altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior.