Latin · ~2 min
14.91.3 to 14.91.4
Seneca the Younger, Epistulae 14.91.3-4
Not analysed yet
Haec omnia Liberalis nostri adfectum inclinant adversus sua firmum et erectum. Nec sine causa concussus est; inexpectata plus adgravant; novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est, doluit. Ideo nihil nobis inprovisum esse debet. In omnia praemittendus animus cogitandumque non quidquid solet, sed quicquid potest fieri. Quid enim est, quod non fortuna, cum voluit, ex florentissimo detrahat? Quod non eo magis adgrediatur et quatiat, quo speciosius fulget? Quid illi arduum quidve difficile est?