Latin · ~3 min
14.91.6 to 14.91.7
Seneca the Younger, Epistulae 14.91.6-7
Not analysed yet
Quidquid longa series multis laboribus, multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat. Longam moram dedit malis properantibus, qui diem dixit; hora momentumque temporis evertendis imperiis sufficit. Esset aliquod inbecillitatis nostrae solacium rerumque nostrarum, si tam tarde perirent cuncta quam fiunt; nunc incrementa lente exeunt, festinatur in damnum. Nihil privatim, nihil publice stabile est; tam hominum quam urbium fata volvuntur. Inter placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala, unde minime exspectabantur, erumpunt. Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente nullo ruunt. Quota quaeque felicitatem civitas pertulit? Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus ea, quae possunt evenire, firmandus.