Latin · ~2 min
Book 14, Letter 92
Seneca the Younger, Epistulae 14.92.17
Not analysed yet
Paulo ante dicebam igniculum nihil conferre lumini solis. Claritate enim eius quicquid sine illo luceret absconditur. Sed quaedam, inquit, soli quoque opstant. At sol integer est etiam inter opposita, et quamvis aliquid interiacet, quod nos prohibeat eius aspectu, in opere est, cursu suo fertur. Quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum interest, utrum aliquid obstet tantum, an inpediat.