Latin · ~2 min
Book 14, Letter 92
Seneca the Younger, Epistulae 14.92.20
Not analysed yet
Deinde si sapiens, cui corpus molestum est, nec miser habebitur nec beatus, sed in medio relinquetur, vita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda. Quid autem tam absurdum quam sapientis vitam adpetendam non esse? Aut quid tam extra fidem quam esse aliquam vitam nec adpetendam nec fugiendam? Deinde si damna corporis miserum non faciunt, beatum esse patiuntur. Nam quibus potentia non est in peiorem transferendi statum, ne interpellandi quidem optimum.