Latin · ~2 min
Book 14, Letter 92
Seneca the Younger, Epistulae 14.92.35
Not analysed yet
Sed tunc quoque, cum inter homines est, non timet ullas post mortem minas eorum, quibus usque ad mortem timeri parum est. Non conterret, inquit, me nec uncus nec proiecti ad contumeliam cadaveris laceratio foeda visuris. Neminem de supremo officio rogo, nulli reliquias meas commendo. Ne quis insepultus esset, rerum natura prospexit. Quem saevitia proiecerit, dies condet. Diserte Maecenas ait: Nec tumulum curo. Sepelit natura relictos. Alte cinctum putes dixisse. Habuit enim ingenium et grande et virile, nisi illud secundis discinxisset. Vale.