Latin
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.26
Not analysed yet
Scis amicitias sancte colendas esse, sed non facis. Scis inprobum esse, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum; scis ut illi nil eum adultero, sic tibi nil esse debere cum paelice, et non facis. Itaque subinde ad memoriam reducendus es; non enim reposita illa esse oportet, sed in promptu. Quaecumque salutaria sunt, saepe agitari debent, saepe versari, ut non tantum nota sint nobis, sed etiam parata. Adice nunc, quod aperta quoque apertiora fieri solent.