Latin · ~2 min
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.50
Not analysed yet
Deinde istud, quod dicis, iam perfecti viri est ac summam consecuti felicitatis humanae. Ad haec autem tarde pervenitur; interim etiam inperfecto sed proficient demonstranda est in rebus agendis via. Hanc forsitan etiam sine admonitione dabit sibi ipsa sapientia, quae iam eo perduxit animum, ut moveri nequeat nisi in rectum. Inbecillioribus quidem ingeniis necessarium est aliquem praeire: hoc vitabis, hoc facies.