Latin · ~4 min
15.94.52 to 15.94.55
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.52-55
Not analysed yet
Haec sunt, per quae probatur hanc philosophiae partem supervacuam non esse. Quaeritur deinde, an ad faciendum sapientem sola sufficiat. Huic quaestioni suum diem dabimus; interim omissis argumentis nonne apparet opus esse nobis aliquo advocato, qui contra populi praecepta praecipiat? Nulla ad aures nostras vox inpune perfertur; nocent qui optant, nocent qui execrantur. Nam et horum inprecatio falsos nobis metus inserit et illorum amor male docet bene optando. Mittit enim nos ad longinqua bona et incerta et errantia, cum possimus felicitatem domo promere. Non licet, inquam, ire recta via. Trahunt in pravum parentes, trahunt servi. Nemo errat uni sibi, sed dementiam spargit in proximos accipitque invicem. Et ideo in singulis vitia populorum sunt, quia illa populus dedit. Dum facit quisque peiorem, factus est; didicit deteriora, deinde docuit, effectaque est ingens illa nequitia congesto in unum quod cuique pessimum scitur. Sit ergo aliquis custos et aurem subinde pervellat abigatque rumores et reclamet populis laudantibus. Erras enim, si existimas nobiscum vitia nasci; supervenerunt, ingesta sunt. Itaque monitionibus crebris opiniones, quae nos circumsonant, repellantur.