Latin · ~1 min
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.6
Not analysed yet
Pauperi ut agat divitem monstras; hoc quomodo manente paupertate fieri potest? Ostendis esurienti quid tamquam satur faciat; fixam potius medullis famem detrahe. Idem tibi de omnibus vitiis dico: ipsa removenda sunt, non praecipiendum quod fieri illis manentibus non potest. Nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris, nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet, nec timidus, quomodo periculosa contemnat.