Latin · ~2 min
15.94.72 to 15.94.73
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.72-73
Not analysed yet
Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus, stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet parvo divitem et usu opes metientem. Contra illos, qui gratiam ac potentiam attollunt, otium ipse suspiciat traditum litteris et animum ab externis ad sua reversum. Ostendat ex constitutione vulgi beatos in illo invidioso fastigio suo trementes et adtonitos longeque aliam de se opinionem habentes quam ab aliis habetur. Nam quae aliis excelsa videntur, ipsis praerupta sunt. Itaque exanimantur et trepidant, quotiens despexerunt in illud magnitudinis suae praeceps. Cogitant enim varios casus et in sublimi maxime lubricos.