Latin · ~2 min
15.95.13 to 15.95.14
Seneca the Younger, Epistulae 15.95.13-14
Not analysed yet
Antiqua, inquit, sapientia nihil aliud quam facienda ac vitanda praecepit, et tunc longe meliores erant viri. Postquam docti prodierunt, boni desunt. Simplex enim illa et aperta virtus in obscuram et sollertem scientiam versa est docemurque disputare, non vivere. Fuit sine dubio, ut dicitis, vetus illa sapientia cum maxime nascens rudis non minus quam ceterae artes, quarum in processu subtilitas crevit. Sed ne opus quidem adhuc erat remediis diligentibus. Nondum in tantum nequitia surrexerat nec tam late se sparserat. Poterant vi tus simplicibus obstare remedia simplicia; nunc necesse est tanto operosiora esse munimenta, quanto vehementiora sunt, quibus petimur.