Latin · ~2 min
Book 15, Letter 95
Seneca the Younger, Epistulae 15.95.18
Not analysed yet
Quid alios referam innumerabiles morbos, supplicia luxuriae? Immunes erant ab istis malis, qui nondum se deliciis solverant, qui sibi imperabant, sibi ministrabant. Corpora opere ac vero labore durabant aut cursu defatigati aut venatu aut tellure versanda. excipiebat illos cibus, qui nisi esurientibus placere non posset. Itaque nihil opus erat tam magna medicorum supellectile nec tot ferramentis atque pyxidibus. Simplex erat ex causa simplici valitudo; multos morbos multa fericula fecerunt.