Latin · ~2 min
Book 15, Letter 95
Seneca the Younger, Epistulae 15.95.25
Not analysed yet
Quid? Tu illam aestivam nivem non putas callum iocineribus obducere? Quid? Illa ostrea, inertissimam carnem caeno saginatam, nihil existimas limosae gravitatis inferre? Quid? Illud sociorum garum, pretiosam malorum piscium saniem, non credis urere salsa tabe praecordia? Quid? Illa purulenta et quae tantum non ex ipso igne in os transferuntur, iudicas sine noxa in ipsis visceribus extingui? Quam foedi itaque pestilentesque ructus sunt, quantum fastidium sui exhalantibus crapulam veterem! Scias putrescere sumpta, non concoqui.