Latin · ~2 min
Book 15, Letter 95
Seneca the Younger, Epistulae 15.95.27
Not analysed yet
Piget esse iam singula; coguntur in unum sapores. In cena fit, quod fieri debebat in ventre. Expecto iam, ut manducata ponantur. Quantulo autem hoc minus est, festas excerpere atque ossa et dentium opera cocum fungi? Gravest luxuriari per singula; omnia semel et in eundem saporem versa ponantur. Quare ego ad unam rem manum porrigam? Plura veniant simul, multorum ferculorum ornamenta coeant et cohaereant.