Latin · ~6 min
15.95.3 to 15.95.7
Seneca the Younger, Epistulae 15.95.3-7
Not analysed yet
Ego me omissa misericordia vindicabo et tibi ingentem epistulam inpingam, quam tu si invitus leges, dicito: ego mihi hoc contraxi teque inter illos numera, quos uxor magno ducta ambitu torquet, inter illos, quos divitiae per summum adquisitae sudorem male habent, inter illos, quos honores nulla non arte. atque opera petiti discruciant, et ceteros malorum suorum compotes. Sed ut omisso principio rem ipsam adgrediar, beata, inquiunt, vita constat ex actionibus rectis; ad actiones rectas praecepta perducunt; ergo ad beatam vitam praecepta sufficiunt. Non semper ad actiones rectas praecepta perducunt, sed cum obsequens ingenium est; aliquando frustra admoventur, si animum opiniones obsident pravae. Deinde etiam si recte faciunt, nesciunt facere se recte. Non potest enim quisquam nisi ab initio formatus et tota ratione compositus omnes exequi numeros, ut sciat, quando oporteat et in quantum et cum quo et quemadmodum et quare. Non potest toto animo honesta conari, ne constanter quidem aut libenter, sed respiciet, sed haesitabit. Si honesta, inquit, actio ex praeceptis venit, ad beatam vitam praecepta abunde sunt; atqui est illud, ergo et hoc. His respondebimus actiones honestas et praeceptis fieri, non tantum praeceptis. Si aliae, inquit, artes contentae sunt praeceptis, contenta erit et sapientia, nam et haec ars vitae est. Atqui gubernatorem facit ille, qui praecipit: sic move gubernaculum, sic vela summitte, sic secundo vento utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica. Alios quoque artifices praecepta conformant; ergo in hoc idem poterunt artifice vivendi.