Latin · ~2 min
Book 15, Letter 95
Seneca the Younger, Epistulae 15.95.42
Not analysed yet
Mullum ingentis formae—quare autem non pondus adicio et aliquorum gulam inrito? quattuor pondo et selibram fuisse aiebant—Tiberius Caesar missum sibi cum in macellum deferri et veniri iussisset: amici, inquit, omnia me fallunt, nisi istum mullum aut Apicius emerit aut P. Octavius. Ultra spem illi coniectura processit: liciti sunt, vicit Octavius et ingentem consecutus est inter suos gloriam, cum quinque sestertiis emisset piscem, quem Caesar vendiderat, ne Apicius quidem emerat. Numerare tantum Octavio fuit turpe, non illi, qui emerat, ut Tiberio mitteret, quamquam illum quoque reprenderim; admiratus est rem, qua putavit Caesarem dignum.