Latin · ~2 min
Book 15, Letter 95
Seneca the Younger, Epistulae 15.95.58
Not analysed yet
Causa his quae iactationis est? Quod nihil liquet incertissimo regimine utentibus, fama. Si vis eadem semper velle, vera oportet velis. Ad verum sine decretis non pervenitur; continent vitam. Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, virtutes ususque virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas, valitudo, vires, forma, sagacitas sensuum; haec omnia aestimatorem desiderant. Scire liceat, quanti quidque in censum deferendum sit.