Latin · ~2 min
Book 15, Letter 95
Seneca the Younger, Epistulae 15.95.9
Not analysed yet
Quod dico, tale est. Grammaticus non erubescet soloecismo, si sciens fecit, erubescet, si nesciens; medicus si deficere aegrum non intellegit, quantum ad artem, magis peccat quam si se intellegere dissimulat. At in hac arte vivendi turpior volentium culpa est. Adice nunc, quod artes quoque pleraeque, immo ex omnibus liberalissimae habent decreta sua, non tantum praecepta, sicut medicina. Itaque alia est Hippocratis secta, alia Asclepiadis, alia Themisonis.