Latin · ~2 min
2.13.2 to 2.13.3
Seneca the Younger, Epistulae 2.13.2-3
Not analysed yet
Haec eius obrussa est: non potest athleta magnos spiritus ad certamen adferre, qui numquam suggillatus est; ille, qui sanguinem suum vidit, cuius dentes crepuere sub pugno, ille, qui subplantatus adversarium toto tulit corpore nec proiecit animum proiectus, qui quotiens cecidit, contumacior resurrexit, cum magna spe descendit ad pugnam. Ergo, ut similitudinem istam prosequar, saepe iam fortuna supra te fuit, nec tamen tradidisti te, sed subsiluisti et acrior constitisti. Multum enim adicit sibi virtus lacessita; tamen si tibi videtur, accipe a me auxilia, quibus munire te possis.